ad laudes matutinas

ps 66

Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilium, alleluia:
et sicut odor balsami erunt ante te, alleluia.
Ps 92

In caelestibus regnis, Sanctorum habitatio est, alleluia:
et in aeternum requies eorum, alleluia.
ps 99

Spiritus et animae iustorum,
hymnum dicite Deo nostro, alleluia, alleluia.
Cant Benedicite

Fulgebunt iusti, sicut sol in conspectu Dei, alleluia.
Ps 149

Lectio brevis 2 Cor 6, 16b-18
Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens ”.

R/. Exultent iusti * in conspetu Dei.
V/: Et delectentur in laetitia.

Salvete, cedri Libani,
plantae virentes Ordinis,
quae prata nunc caelestia
impletis almo germine.

Vos Trinitatis gloria
aeterna circumplectitur:
vos aura Matris Virginis
mulcet piis favoniis.

Vos Angelorum curiae
cingunt chorea perpetim,
et irrigant purissimi
aeternitatis rivuli.

O inclytae propagines,
vestros iuvate filios:
in valle maesta debiles
nos roborate surculos.

Sit laus Patri, cum Filio,
simulque dulci Flamini:
laeti quibuscum vivitis
in sempiterno lùmine. Amen.

V. Iusti confitebuntur nomini tuo, Domine.
R. Et habitabunt recti in conspectu tuo.

Robertus, Albericus, Stephanus,
fundatores Cistercii,
religionis gubernaculum viriliter tenuerunt:
et ideo coronati assistunt coram Domino in sempiternum,
alleluia.
Benedictus

Kyrie eleison, Kyrie eleison, Kyrie eleison
Pater noster

Omnipotens sempiterne Deus,
omnia pro Christo Filio tuo relinquentium merces magna nimis,
da nobis exemplo et intercessione
sanctorum patrum nostrorum Roberti, Alberici et Stephani abbatum,
ad vitam aeternam toto mentis studio festinare.
Per Dominum.

Benedicamus Domino
Deo gratias.

Divinum auxilium sit semper nobiscum, et cum fratribus nostris absentibus.
Fidelium animae, per misericordiam Dei, requiescant in pace. Amen.

Commenti

Post popolari in questo blog

visita a padre Isacco