ps 66 Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilium, alleluia: et sicut odor balsami erunt ante te, alleluia. Ps 92 In caelestibus regnis, Sanctorum habitatio est, alleluia: et in aeternum requies eorum, alleluia. ps 99 Spiritus et animae iustorum, hymnum dicite Deo nostro, alleluia, alleluia. Cant Benedicite Fulgebunt iusti, sicut sol in conspectu Dei, alleluia. Ps 149 Lectio brevis 2 Cor 6, 16b-18 Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens ”. R/. Exultent iusti * in conspetu Dei. V/: Et delectentur in laetitia. Salvete, cedri Libani, plantae virentes Ordinis, quae prata nunc caelestia impletis almo germine. Vos Trinitatis gloria aeterna circumplectitur: vos aura Matris Virginis mulcet piis favonii...
Liberi dai nostri peccati !
RispondiElimina