commento di san Pietro Crisologo
Il lezionario per l'ufficio di vigilie edito da Solesmes propone a commento del vangelo di questa domenica una catechesi di san Pietro Crisologo. Ne condivido con voi alcuni passaggi, in lingua latina, dove il padre gioca con alcuni termini. E' un buon esempio di Lectio. Vidit illum pater suus. Pater vidit illum, ut ille patrem posset attendere; patris visus illustravit filii venientis aspectum, ut tota fugaretur obscuritas quae circumfusa fuerat de reatu. Cecidit super collum eius. Non lapsu viscerum, sed viscerum compassione. Cecidit super collum eius, ut erigeret sic iacentem. Cecidit super collum eius, ut amoris onere, onus tolleret peccatorum. Videtis quia filius iuvatur istius patris onere, non gravatur. Cecidit super collum eius, et osculatus est eum. Sic pater iudicat, sic emendat, sic peccanti filio dat oscula, non flagella. Delicta non videt vis amoris, et ideo pater peccata filii redemit osculo, clausit amplexu, ne nudaret pater filii crimina, pater filium ne foedare...